- MONASTRIA
- MONASTRIAeadem cum Moniali.Hae, ut et Monachi, etiam pallium habuêre, nec muliebre quidem, sed virile, quod tamen prohibuerat XIII. Canon Gangrensis Synodi, his verbis: Εἴτις γυνὴ δὶ νομιζομένην ἄσκησιν μεταβάλλοιτο ἀμφίεσμα, καὶ ἀντὶ τοῦ ἐιωθότος γεναικείου ἀμφιέσματος, ἀνδρεῖον ἀναλάβοι, ἀνάθεμα ἔςτω, Si quae mulier, propter ascesin, vestem mutet, et locô consueti muliebris pallii, virile sumat, anathema sit. Ad quem Canonem quidquid argutetur Balsamo, certum est, et Melaniam, et coetera: olim famosas Monastrias, quae pallium gerebant, contra illum Canonem fecisse, cum huiusmodi virilem habitum usurpârunt. Vacabatur id, sicut Monachorum pallium, τριβώνιον, item ῥάκος. Niceph. Xanthopulus in Catal. Patriarch. Constantinop. de Basilio Diacono: Κατεβιβάςθη δὲ ὑπὸ Ι᾿σαακίου Α᾿γγέλου μή πως ἕτερον ςτέψῃ ὡς καὶ αὐτὸν ἐςτέψει. ἡ δὲ πρόφασις αὐτῷ, ὅτι ἐις κεφαλὴν γεναικὸς ῥιψάσης τὰ ῥάκη εὐλογίαν ἐποίησε. Ubi γενὴ ῥίψασα τὰ ῥάκη, mulierem quae abiecit paliium, intelligitur, quae habitum Monialem eiuravit et abiecit. Ρ᾿άκος siquidem etiam Μοναςτριῶν pallium fuisse, confirmat Palladius, de Taor virgine, in Lausiaca: Ε᾿κείνη δὲ ῥακοδυτοῦσα ἀδιαλείπτως εν τῇ μονῇ εν τῷ ἔργῳ καθεζομένη, Illa autem sumptô palliô in casa indesinenter operi immorabatur etc. Vide supra, ubi de Monachis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.